Home Prior Books Index
←Prev   1 Corinthians 14 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

14:1  sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis
14:2  qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria
14:3  nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes
14:4  qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat
14:5  volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat
14:6  nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina
14:7  tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur
14:8  etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum
14:9  ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes
14:10  tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est
14:11  si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus
14:12  sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis
14:13  et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur
14:14  nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est
14:15  quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente
14:16  ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit
14:17  nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur
14:18  gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor
14:19  sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua
14:20  fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote
14:21  in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus
14:22  itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus
14:23  si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis
14:24  si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus
14:25  occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est
14:26  quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant
14:27  sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur
14:28  si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo
14:29  prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent
14:30  quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat
14:31  potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur
14:32  et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt
14:33  non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum
14:34  mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit
14:35  si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia
14:36  an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit
14:37  si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata
14:38  si quis autem ignorat ignorabitur
14:39  itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere
14:40  omnia autem honeste et secundum ordinem fiant